Unpublished: Alcher de Clairvaux

Menti nihil se ipsa magis notum


Anima namque rationalis inter eas res quae sunt a Deo conditae, superat omnia; et Deo proxima est, quando est pura, eique in quantum charitate cohaeserit, in tantum ab eo Iumine illo intelligibili perfusa quodam modo et iIlustrata, non per corporeos oculos, sed per sui ipsius principale, id est, per intelligentiam Deum cernit, in quo est perfectissima pulchritudo et beatissima visio, qua visione fit beata. Removeat ergo a consideratione sua omnes notitias quae per corporis sensus extrinsecus capiuntur. Quaeque namque corporalia, eorumque similitudines, sensus quoque et imaginationes in memoria infixae, cum recordando reminiscuntur, ad exteriorem hominem pertinent, quanquam istis quasi nuntiis anima exteriora percipiat. Mens ergo cui nihil se ipsa praesentius est quadam interiori, non simulata, sed vera praesentia, videt se in se.

Nihil enim tam novit mens, quam id quod sibi praesto est: nec menti quidquam magis praesto est, quam ipsa sibi. Nam cognoscit se vivere, se meminisse, se intelligere, se velle, cogitare, scire, judicare. Haec omnia novit in se, nec imaginatur, quasi extra se illa aliquo sensu corporis tetigerit, sicut corporalia quaeque tanguntur (...) Cum ergo vult intelligere, vel divina, vel Deum, vel se ipsam, suasque considerare virtutes, abstrahit se ab omnibus corporis sensibus, quibus non adjuvatur nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos; et spirítu ac ratione se conspicit, meditatione atque contemplatione ad Deum ascendit. Deus vero revelatione atque divina inspiratione ad eam descendit. Meditatio siquidem est occultae veritatis studiosa investigatio.

Contemplatio perspicuae veritatis jucunda admiratio. Illam namque divina illuminat revelatio, ut veritatem cognoscat: istam vero divina inspiratio inflammat, ut eam diligat. Corpus autem sensu et imaginatione ad spiritum ascendít.

(Alcher de Clairvaux., In librum De spiritu et anima, PL XL,780-832) Caput XXXII






13/10/2017 09:00:00


See also
13/12/2015 unpublished: Bernard of Clairvaux

13/02/2015 Unpublished: Richard of St Victor 2

13/01/2016 unpublished: St. Agustin 5


Archive