Unpublished: Hugo of St. Victor 7

The Book of Life


Hugo de San Victor., De Unione corporis et spiritus. Jacques Paul Migne., P.L 177. (285-294)

Igitur oculus carnis tantum capit extima corporum. Oculus cordis et extima et intima corporum sed tantum extima cordium. Oculus vero Dei extima simul et intima non solum corporum, sed etiam cordium capit. Ergo non est ulla creatura invisibilis coram eo. Omnia autem sunt nuda et aperta coram eo. Ab oculis nostris tegiuntur saepe etiam quae visibilia sunt; quae invisibilia sunt clauduntur. Actio visibilis est, intentio invisibilis est. Sed actiones hominum licet in sua natura visibiles sint, multis tamen modis teguntur ab oculis nostris, ne videantur. Intentio autem videri non potest, etiamsi ipsa actio videatur. Igitur oculis Dei omnia sunt nuda, quia ipse omnes actiones hominum videt ubicunque fiant, quia non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ubi abscondantur qui operantur malum; nec operimentum tegit, nec velamen protegit, nec paries intercludit, nec caligo abscondit nos ab oculis ejus. Ergo omnia sunt nuda, quia ipse videt omne quod agitur; omnia aperta quia ipse videt qua intentione agatur. Sequitur: Ad quem nobis sermo (ibid.), id est ad Deum vel ad sermonem ejus, subauditur vel est, vel erit, vel esse debet sermo. Primum fit sermo Dei ad nos, postea sermo noster ad Deum. Duobus autem modis fit sermo Dei ad nos, interius et exterius. Interius per inspirationem, exterius per praedicationem. Item per inspirationem duobus modis, per naturam et per gratiam. Per naturam, quando conditis inspirat cognitionem boni; per gratiam, quando reparatis suggerit amorem boni. Duobus etiam modis fit no¬ster sermo ad ipsum, vel consulendo rationem, vel reddendo rationem. Si modo rationem ex voluntate consulere ad faciendum notumus, tunc ex necessitate de factis rationem reddemus: sicut in Apocalypsi dicuntur libri aperti, et deinde liber alius apertus qui est vitae, postea judicatos mortuos ex iis quae scripta erant in libris (Apoc. XX). Libri sunt corda hominum. Liber vitae est sapiemia. Dei libri aperiuntur, quando manifesta sunt secreta cordium. Liber vitae aperietur, quando unicuique luce interiori manifeste patescet omne quod faciendum est. Et mortui ex his quae in libris sunt, non quae in li¬bro, judicantur, quia peccatores ex suis operibus judicabuntur. Libri nostri ad librum Dei scripti sunt, quia corda nostra ad simititudinem sapientiae Dei condita sunt sicut dicitur: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal IV). Adhuc scribi debent libri nostri secundum exemplar libri vitae, sicut dicit Apostolus : Estote imitatores Christi sicut filii charissimi (Ephes V). Etsi scripti non sunt, saltem corrigendi sunt. Conferamus itaque libros nostros cum hoc libro, ut si quid aliter habuerint, corrigantur, ne in illa ultima collatione, si quidpiam aliter inventi fuerint habentes, abjiciantur. Sic intelligi potest, ad quem, id est sermonem est nobis sermo. Vel aliter, ad quem est nobis sermo. Loquamur ad Christum de nobis, ut ipse ad Patrem loquatur pro nobis, quia pontifex est, ut conferat Deo vota populi, et magnus. Magnus secundum divinitatem, quia Filius Dei; magnus secundum humanitatem, quia penetrat coelos. Accedamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ejus, id est ad ipsum in quo regnat gratia. Gratia autem in eo duobus modis regnat, quia nec in eo malitia est, quae affectum gratiae impediat quin velit, nec in nobis mi¬seria quin possit. Accedamus ergo cum fiducia, quoniam et officium ejus est ut pro nobis oret, quia pontifex constitutus; et meritum ipsiu ut impetret, quia justus.






05/12/2014 09:00:00


See also
05/11/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 6

05/12/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 8

05/11/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 5

05/09/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor

05/09/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 2


Archive