Hello. I’m Joan Martínez Porcell. I welcome you to this virtual space
that I hope will not dissapoint you.

I’m a Catholic priest,
and philosopher and, sometimes, a poet.
But from now on, I would like to be your friend.

Unpublished: Hugo of St. Victor 8

priesthood of Christ


Hugo de San Victor., De Unione corporis et spiritus. Jacques Paul Migne., P.L 177. (285-294)

Denique libenter compatietur, quia et ipse propter nos infirmitatibus circumdatus est. Constitutus est, quia a Deo. Non enim ipse se constituit, sed Deus illum gtorificavit, qui dixit Filius meus es tu: ego hodie genui te (Psal II; Matth. II, XVII; Marc IX). Quando in baptismo hoc dictum est super Christum, tunc quasi ad pontificatum electus est. Quando in monte dictum est, tunc quasi pontifex est ordinatae, et veste indutus gloriae. Postea in tertia voce quae ad eum venit de coelo, dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan, XVII) approbatus et confirmatus est dignitate sua, sicut Aaron post ordinationem, quia quosdam aemulos et suo sacerdotio derogantes habuit, a Deo probatus est et confirmatus. In monte vestem gloriae in ordinationem accepit; in resurrectione ad offerendas pro nobis preces Deo induit. Omni namque pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat obtationem et sacrificia pro peccatis (Heb. v). Duplex esse debet assumptio eorum qui praeficiuntur, scilicet ut primum intus per gratiam assumantur ad excellentiam virtutis, postmodum foris per obedientiam vocentur ad excellentiam dignitatis. Alii assumuntur intus et non foris sicut boni subjecti. Alii assumuntur foris et non intus sicut mali praelati, alii foris et intus sicut boni praelati, alii nec foris nec intus sicut mali subjecti. Sequitur: Pro hominibus constituitur in hiis quae sunt ad Deum (ibid.). Dicitur in Evangelio: Reditite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Luc. XX). Sicut Caesar habet praefectos suos ad populum qui exigant ea quae Caesaris sunt, sic et Deus habet prefectos suos ad populum suum, qui ea quae Dei sunt requirant. Et sicut praefecti Caesaris legatione populi fuuguntur ad intercedendum, et legatione Caesaris ad populum ad imperandum, sic et praefecti Dei, id est praelati in Ecclesia legatione populi funguntur ad Deum ut obsecrent, sive legatione Dei ad populum ut jubeant. Aliud est enim officium praelati, inquantum est legatus populi ad Deum, et aliud est inquantum legatus Dei ad populum. In illo oficio, quo est legatus populi erga Deum, devotionem exhibere debet, ut eum oblationibus et sacrificio spirituali precibusque placatum reddat. In eo officio quo est legatus Dei ad populum, ad ipsum pertinet ignorantes docere, peccantes corrigere. De illo officio in quo est legatus populi ad Deum dictum est, ut offerat sacrificia et obtationes pro peccatis. De illo officio in quo est legatus Dei ad populum, dictum est, ut sciat compati iis qui ignorant et errant. Quoniam et ipse circumdatus est infirmitate (Hebr. V). Quidam sunt qui se in infirmitate esse cognoscunt, sed circumdatos infirmimitate non putant, hi videlicet qui in quibusdam actionibus suis fortes se esse considerant. Qui vero in omnibus suis se infirmari conspiciunt, in quantum ad existimationem suam, undique infirmitate circumdati sunt.






21/12/2014 09:00:00


See also
21/11/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 6

21/11/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 5

21/09/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor

21/12/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 7

21/09/2014 Unpublished: Hugo of St. Victor 2


Archive